Evangelium Secundum Lucam*

Caput 22: Versus 1

Appropinquabat,etc.Qui dicitur Pascha,etc. Pascha non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per Aegyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod Pascha vocatur solus dies, in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est decima quarta luna primi mensis. Dies azymorum erant a quinta decima luna usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis. Sed evangelistae indifferenter ponunt, et diem Azymorum pro Pascha, et Pascha pro diebus Azymorum, unde hic Lucas:Dies festus Azymorum, qui dicitur PaschaLuc. 12., quia et Paschae dies in azymis panibus celebrari praecipiebantur. Et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire praecipimur: uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem dies Azymorum, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore saeculi (quod septem diebus agitur) in azymis sinceritatis et veritatis praecepit esse vivendum.
(* Traductions européennes)